- CELONES
- CELONESin antiquo Lucii exemplari, apud Salmasium, ex Graeco est κήλων, unde κηλώνιον, apud Herodotum, l. 1. καὶ παραγίγεται ὁ ςῖτος οὐ καθάπερ εν Αἰγύπτῳ, τȏυ ποταμοῦ ἀναβαίνοντος εἰς αρούρας, ἀλλὰ χερςί τε καὶ κηλωνείοιςιν αρδόμενος. Et κηλωνήϊον, apud eundem, l. 6. debitumine, ἀντλέεται μὲν κηλωνηΐῳ. Quod instrumentum notat, aquae ex puteis hauriendae aptum: Latinis tolleno, voce e Graeco mutuatâ. Machina nempe fuit ἀνανεύουςα καὶ κατανεύουςα, tolli ac demitti solita, cui alligatus erat situlus seu cadus aquae hauriendae. Herodotus γαυλὸν vocat, Graeci ἄντλον, Latini anclam, Lucretius, l. 5. v. 517. haustrum quoque. Vide Salmas. ad Solin. p. 589. et infra in voce Tolleno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.